- EXPIATIONIS Festum
- EXPIATIONIS Festumapud Israelitas, mcidens in diem decimum mensis Tisri, qui nostro Septembri respondet, Levit. c. 13. toto exponitur. Nomen habebat ab expiando: Sacerdos enim summus, hoc in Festo inprimis, CHRISTI typum gerens, sua populiqueve peccata confessus, certis ritibus cerimoniisque adhibitis, Expiationem faciebat pro Israelitis, ad mundandum eos ab omnibus peccatis eorum, coram Iehova, v. 30. Concernebant autem ritus isti vel Sacerdorem summum coniunctim cum populo, cessatio viz. requiesque, quâ affligebant animas suas, per ieiunium nempe, v. 31. Unde dies ieiunii festum hoc vocatur Ierem. c. 36. v. 6. quo respiciens Apostolus Paulus, Actor. c. 27. v. 9. Quum iam esset periculosa navigatio, quod iam etiam ieiunium praeteriisset (nempe Expiationis, quae in septimum incidebat mensem adeoque hiems immineret) admonebat eos etc. Vel ipsum Pontificem: Nempe post sacram disciplinam, a Synedrii Magni delegatis aliquot, per integrum sepriduum in Templi conclavi Gap desc: Hebrew dicto, acceptam, de quo ritu vide infra ubi de Pontific ali dignitate; ingressus in Sanctum Sanctorum, v. 3. quod non nisi hoc die quotannis fiebat, et sacrificium pro se et familia sua ab illo offerri prius solitum, v. 6. Itaqueve tunicâ lineâ sacrâ is indutus et femoralia linea super carnem suam habens, baltheoque lineo accinctus, et cidari lineâ tectus; quas vestes quum indureret, aquâ carnem suam lavare tenebatur: sumebat iuvencum subrumum in peccatum, et arietem in holocaustum. A coetu vero filiorum Israelis accipiebat duos hircos in peccatum, et arietem in holocaustum. Tum accipiens duos illos hircos, sistebat illos coram Iehova ad portam tentorii conventus, et imponebat iis sortes, sortem unam Iehovae, alteram vero Hazazellis (quem Gr. Α᾿ποπομπαῖον, Malorum depulsorein seu averruncum vocarunt) Quo facto eum, cui obvenerat sors pro Iehova, mactabat, alterum, cui obvenerat sors Hazazelis, sistebat vivum coram Iehova ad faciendum expiationem super eum, ut dimitteret illum in desertum. Iuvencum vero pro se et pro familia sua osterebat, v. 3. et seqq. Peracto dein sacrificio utroque, cuius cerimoniae exacte describuntur, v. 11. et seqq. nitens Sacerdos summus ambabus manibus suis super caput illius hirci, qui vivus erat, confitebatur super ipsum omnes iniquitates filiorum Israel, et postquam illas capiti hirci imposuit, emittebat eum per hominem commodum in desertum, v.21. sicque populum de ablatione peccatorum eius et reconciliatione cum Iehova, reddebat securum. Formulam Confessionis Hebraei hanc fuisse tradunt: O Domine, populus tuus domus Israelis, peccavit, commisit iniquitatem, transgressor est coram facie tua, Quare te nunc humillime precor, ô Domine, remitte peccata, iniquitates ac transgressiones, quas populus tuus, domus Israel, peccavit, inique fecit et transgressus est coram te; sicuti scriptum est in lege Mosis servi tui: ut hoc die faciat expiationem pro vobis ad mundandum vos, et ad mundos vos reddendos ab omnibus peccatis vestris coram Iehova. Vide P. Fagium in Levit. c. 6. et reliqua infra in voce Sanctuarium. Atque haec erat Expiatio anniversaria, illustris ille Sacrificii Messiae in cruce suotempore offerendi, typus: cuius cum antitypo suo collationem vide Hebr. c. 10. Hodierni Iudaei, cum sacrificium, urpote Templo destructo, offerre non possint, Gallum gallinaceum victimae loco substituunt hoc modo: Ab anni principio ad decimum usque diem, quo festum Expiationis celebratur, appellare solent Aseres ieme teschuvah, i. e. decem paenitentiae dies; quibus durantibus ieiunio se strenue macerant, multum orant, ocnfessionem inprimis peccatorum suorum quottidie mane ter recitant, et magnam pietatis speciem prae se ferunt, abstinentes interea a paneChristianorum, et quae alia sunt, quae ad singularem munditiem ac putitatem facere videntur. Nono die mane ante locem surgunt, scholamque ingressi canunt ac precantur prolixe. Inde domum reversi, mares singuligallum in manus sumunt, feminae gallinam, gravidae utrumqueve: tum Paterfamilias, cum gallo prae manibus in medium prodit, et recitatis versibus aliquot, inprimis 10, 14 17. ex Psalmo 107. et expiationem aggreditur, et capiti suo gallum ter allidens, singulos ritus his vocibus prosequitur: Hic gallus sit permutatio pro me, hic in locum meum succedat, hic sit expiatio pro me, huic gallo mors afferetur, mihi vero et toti Israeli vita fortunata, Amen. Quod ille ter ex ordine facit, pro se sc. pro filiis suis et pro peregrinis, qui apud eum sunt: Gallo dein imponens manus, ut in sacrificis olim eum certis ritibus adhibitis mactat et assat, intestinis eius supra domus tectum proiectis, ut corvi adveniant, et cum suis peccatis in desertum advolent, ad instar hirci Hazazelis. Causa, quare gallo ponus, quam alio animante utuntur, haec est, quia Vir Hebraice Gebher appellatur. Iam si Gebher peccaverit, Gebher etiam poenam sustinere debet; quae quum gravior esset, quam ut illam subire possent Iudaei, gallum gallinaceum, Talmudicâ seu Babylonicâ dialecto Gebher appellatum, inlocum suum substituunt, quo sic iustitiae divinae satisfiat. Factâ ita expiatione, ad sepulchretum suum pei gunt, ibique orant, et eleemosynas distribuunt; tantum nempe pecuniae, quanti gallus aestimatur: sicque oblationem a Deo suo pecuniâ redemptam in ollam coniciunt vel veru transfigunt et suaviter postea epulantur. Plura si voles consule Buxtorfium Fil. Synag. Iudaic. auctâ et locupletatâ c. 25. et 26. Ab hoc Expiationis festo Israelitarum occasionem sumpsêre Graeci quotannis, die 6. mensis Thargelionis, vide infra Thargelia; sollenntritu, urbes suas lustrandi ac expiandi. Produxêrunt nempe aliquot homines mortis reos, quos in morem victimarum sertis floribusque coronatos,e rupe vel alio quodam loco excelso, in mare praecipitarunt, Neptuno offerendos, additis verbis hisce: Πείψημα ἡμῶν γένου, Sis pro nobis peripsema, i. e. expiatio vel reconciliatio pro nobis. Similiter, quoties peste affligebantur vel aliâ quadam contage, Diis suis certum aliquem hommem, in cuius caput malum devolveretur, obtulêrunt, quem κάθαρμα vocare sunt soliti: quae ambo vocabula cum adhibeantur ab Apostolo 1. Cor. c. 4. v. 13. ad duas has Expiationis apud Gentiles usitatae species, respicere videtur Budaeo Annot. reliq. in Pand. de poenis. Vide Thom. Godwyn. de ritibus Hebr. l. 3. c. 8. Fr. Burmann. Synopsi Theol. Christ. et supra in voce Azazel, nec non infra ubi de mense Maio.Sacerdotis summi, Festum hoc obeuntis, et SERVATORIS nostri parallelismus.1. Sacerdos S. ingrediebatur Sanctum Sanctorum, Levit. c. 16. v. 3. 2. Semel in anno, Exodi c. 3. v. 10. 2. Idqueve cum sanguine hircorum et vitulorum, Hebr. c. 9. v. 12. 4. Et quidem solus, ibid. 5. Sacerdotalibus amictus vestibus, Levit. c. 16. v. 4. 6. Sumens duos hircos, Idem c. 16. v. 7. 7. Hircus portabat iniquitates populi. 1. Christus, noster Pontifex M. ingressus est caeleste sacrarium Hebr. c. 9. v. 12. 2. Idqueve semel tantum, ut in eodem loco habetur. 3. Per proprium suum sanguinem, Ibid. 4. Torcular calcavit solus, Esai. c. 53. v. 3. 5. Ad id officii a Patre ordinatus et unctus ab aeterno. 6. Humanam assumpsit naturam, ut duabus nunc Persona eius naturis conster; e quibus divina per hircum Hazazel utcunqueve adumbrabatur: humanae passione ac morte per hircum alterum, qui immolabatur, significatâ, Theod. Quaest. 12. in Leviticum. 7. Ecce agnus, qui portar pecata mundi, Ioh. c. 1. v. 29. Vide quoque 2. Cor. c. 5. v. 21. Ab Hebraeis transit Expiationis ritus ad Gentiles utcumque, quorum nota κακοζηλία. Vide de illorum Expiationibus ab aqua viva, et aqua marina, multis agentem Andr. Tiraquell. de Nobilit. c. 31. praeterea Dilherum de Cacozelia Gentil. Alios.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.